Home / Chi siamo / Dove siamo / Servizi / Volontari / Servizio civile /


Home page comune

DIANAE sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho es dicta lumine Luna.
 
tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.
 
sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solita es, bona
sospites ope gentem.




ANPAS Emilia Romagna ANPAS Protezione civile Centro Servizi per il Volontariato di Parma
Home | Chi siamo | Dove siamo | Servizi | Volontari | Servizio civile |