Home / Chi siamo / Dove siamo / Servizi / Volontari / Servizio civile /
Volontari
 
Volontari

DIANAE sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam
deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho es dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.
 
sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solita es, bona
sospites ope gentem.

 

Home | Chi siamo | Dove siamo | Servizi | Volontari | Servizio civile |